monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 49
{XV} Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio Cestioque et Mallio, item Scaudio; quibus cotoneo insito ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata.